- PALLAS
- I.PALLASClaudii Caesaris libertus, ditissimus, qui Crassô fertur ditior vicies, et quin quies centenis milibus, Plin. l. 33. c. 10. Vide Tacit. Annal. l. 12. c. 53. Et Plin. l. 8. ep. 6. Iuven. Sat. 1. v. 109.—— —— Ego possideo plusPallante et Licinis. —–— ——II.PALLASPandionis fil. Ovid. Met. l. 7. Hunc Steph. scribit habitâsse in Diacria tribu Atticae. Vide Scholia in Grabr.III.PALLASadis, filia Iovis, ex cerebro eius prognata, sapientiae, disciplinarumque omnium Dea, quam Latini Minervam vocant. Sic dicta, secundum quosdam, quod ab ea Pallas sit interemptus, aut παρὰ τὸ ἀναπεπλάχθαι ἐκ τῆς κεφαλῆς τοῦ Διὸς, aut ex Pallante palude, iuxta Festum. Quid quod aliqui datum velint nomen ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, alii a saliendo, sive saltando in bello. Eustath. in Iliad. a. Τὸ δὲ λέγειν οὕτω καλεῖςθαι αὐτὴν, ἐπειδὴ εν τῇ Γιγαντομαχίᾳ Πάλλαντά τινα πεφόνευκε γίγαντα, ἢ ὅτι ἐκ τῆς τοῦ Διὸς συνέπαλτο κεφαλῆς, ἢ ὅτι κεραυνῷ τὴς Σεμέλης βληθείσης, καὶ τοῦ Διονύσου διεκπεσάτος ἐμβρύου, παλλομένην τὴν τοῦ ἀμβλώματος καρδίαν ἤνεγκε τῶ Δΐ. Nonnulli ab Ebraeo palas, i. e. agitare, quia quatit hastam, vel quia mens est in perpetua agitatione, unde πάλλας signîficaret agilitatem animi, essetque epitheton, non proprium nomen. Alii denique a verbo Gap desc: Hebrew quae vox Ebraeis admirabile quiddam sonat. Vide Fungerum, in Pallas. Nic. Lloyd. Ei sacram Lucernam, pulcherrimas historias veteres indicantem, quam Iudaeus quidam exlliberi regno, a Maioribus suis ex Africa allatam et thesauri ingentis locô habitam, Aemilio Campilongio Medico Patavino donavit, insigni et prolixô Commentario illustrat Fortun. Litertus de Lucernis l. 6. c. 13. Idem Casalii lucernam Palladi Victrici dedicatam, eôdem modô persequitur c. 47. eiusd. lib. et aliam eiusdem Casalii, caput equi ad manubrium gerentem, adeoque Neptuno: sed et ob oleum, cuius inventrix Pallas, huic quoque consecratam, simili exponit facundiâ, Eod. l. c. 59. Plura de Pallade, vide in voce Minerva. Addam hoc unum, quod Deae huius simulacrum, inter Musaei Kircher. cimelia, numerat Georg. de Sepibus in Descript. eius p. 8.IV.PALLASantis, fil. Euandri, qui a patre iis copiis, quae Aeneae auxilio misit, praefectus, magnâ iam hostium strage editâ, a Turno est interrectus. Vide Virgil. l. 8. Aen. In eius sepulchro, ante duo saecula scil. A. C. 1401. cum agricola quidam non longe ab Urbe Roma altius solito agellum foderet, repertum est corpus adeo procerae staturae, ut muros Urbis excederet; cum inscriptione in tumulo lapideo. Cadaver erat integrum, inque pectore vulnus latissimum conspiciebatur: Supra caput autem Lucerna perpetuô igne ardens visa est, quae nec flatu, nec aquae alteriusve liquoris ullius superiniectu exstingui cum posset, tum demum evanuit, cum in fundo perforata et ab importunis tam mirae lucis osoribus disrupta esset, effluxô liquore pretiosô. qui flammae pabulum per tot saecula praebuerat. Fuisse autem istud corpus magni Palbantis Arcadis, testatur tum Raphael Volaterranus, l. 33. cap. de cael. et terr. progen. tum etiam cadaveris inventi proceritas, quâ muros Urbis, etsi non praealtos, superahat: tum vulneris amplitudo, quae in thorace, cadaveris supra 4. pedum longitudinem sese extendebat; cuius meninit Virg. Aen. l. 10. v. 484.Vibravit cuspis medium transverberat ictu,Loricaeque moras, et pectus perforat ingens:tum demum, quod saxo monumenti insculptum legebatur, Epitaphium huiusmodi:Filius. Evandri. Pallas. Quem. Lancea. Turni.Militis. Occidit. Mole, Suâ. Iacet. Hic.Fuit autem haec lucerna Pallantis reliquarum omnium, quae huius generis regertae sunt in vetustis monumentis, celeberrima, non solum quia nisi fracta fuiffet, ac ex ea perforata liquor effluxisset, in aperto aereardens et flatus et aquae omnem violentiam cludens pertinacissime. longe diutius inextincta perdurâsset, verum etiam qyia reipsâ perduravit ardens ultra annos 2600. Vide Martinum in eo Chron. libro, quem martinia num appellanit. Ioh. Boccatium de Geneal. Deoram Gentil. Phil. Bergo mensem in Supplem. Chron. Univer. Tostatum Gen. c. 5. quaest. 12. l. 1. Fortum Licetum de Lucernis Antiquorum reconditis l. 1. c. 1. nec non alibi passim.V.PALLASantis, historicum volumen condidit de mysteriis Mithrae, Porphyr. περὶ ἀποχῆς l. 2. Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 397.VI.PALLASnomen gigantis a Minverva occisi, unde ei Palladis cognomen secundum veteres Grammaticos. Item unius ex 4. Pandionis filiis, uti suô locô diximus. Etiam Euandri avus filiusque similiter nominabatur, Ibid.VII.PALLASnomen paludis, in Africa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.